Elegia Ger. Nicolai Heerkensis in editionem Antilucreti
Ecce Poligniaci Batavae damus otia luci
Otia; nam magno vir aliunde viro.
Illa typis male ne Sofiorum incuria foedet
Cavimus; hinc studiis saepe revisa meis.
5
Sic opus egregium, (quod nulla redarguet aetas
Quod superi laudant Pieridesque colunt)
Accipiat nullas Batava de luce tenebras
Nam nimium quoties, pro dolor, illa nocet.
Sic gratare mihi pro Relligione quid ipsi
10
Fecimus, et puero iam sacra cura fuit.
O sua si Phrisium commendet Musa poetam
Aut alias tenuis fama paranda foret.
Hinc mihi primum illud veniat decus; annue castis
Mnemosyne votis, hinc mihi nomen amem.
15
Sperabam dum nuper opus sublime Racini
Versibus Ausoniis tradere nisus eram,
Sperabam fore Religio tibi gratus ut essem
Nomen, et hinc meritis diva benigna dares.
Sed quia cessamus viresque operosa terebat
20
Cura, Poligniaci nos redimamus ope.
Forsitan et quondam, Lachesis nisi saeva vetabit
Ah, nimium misero quam properare putant.
Fforsitan albenti cingens tibi tempora vitta
Pro Dis audebit nostra Thalia loqui
25
Tu modo, quam veneror Clarii mihi numinis instar
Vmbra Poligniaci, si vacat, affer opem.
Leidae, S Iulii 1748